SEPTA

SEPTA
I.
SEPTA
Graecis Septem, urbs parva Mauritaniae Tingitanae olim, cuius caput ad fretum Herculeum. Ceuta Hispanis, Bem Marat Mauris, teste Marmoliô: Munita. Hodie in Habata provinc. regni Fezzae, ubi fretum Hercul. magis restringitur, in eius parte Orientali, versus mare Mediterraneum. Erepta fuit Mauris, quibus post Romanos, Gothosque subfuit, a Iohanne Portugalliae Rege A. C. 1410. Hodie sub Castellanis. In colle Septem fratres dicto, Plin. l. 5. c. 2. Mel. l. 1. c. 5. Septensem arcem habet hôc locô Procopius, ad alteram Herculis columnam; camque sic vocatam addit, ob 7. montes ibi apparentes. Prope Abylam montem 18. mill. pass. seu 6. leuc. a Calpe in Meridiem 30. mill. pasl. a Tingri in Ortum. Portum habet capacem, Ecclesiamque Collegiatam, cui ius Cathedralis est, cum Septa et Tanger unum faciant Episcopatum, sub Archiepiscopo Ullyssiponensi. Vide Marmol. l. 4. c. 55. Gammaeum, l. 18. c. 7. Miraeum Geogr. Eccl. etc.
II.
SEPTA
locus erat Romae, in Campo Martio, de quo sic Servius ad Ecl. 1. Virg. v. 34. Septa propie sunt loca, tabulatis inclusa, in quibus stans Populus Rom. suffragia ferre consueverat; sed quoniam haec septa similia sunt ovilibus, duo haec pro se invicem ponuntur. Ubi eundem locum Ovilia quoque dictum innuit, vide supra. Eorum quoque meminit Seneca de Ira l. 2. c. 7. Cum videris Forum multitudine refertum, et Septa omnis frequentiae plena, et illum Circum, in quo maximam sui partem populus ostendit. Ea porticibus circumiectis postea coepisse exornari, discimus ex Plin. l. 16. c. 40. ut et l. 36. c. 5. ubi Pana et Olympum, Chironemqne cum Achille ibi picturâ expreslos memorat. Ibidem Ludox exhiberi solitos, discimus ex Suetonio Caligulâ c. 18 et Claudio c. 21. Nec frequentius alibi sollennes dedit Ludos Augustus, vide quoque in Nerone c. 12. eundem Suet. Alias et deam bulationibus frequentabatur locus, utpote vicino Tibride apricus et salubriori homines invitans caelô, accedente praesertim tantâ rerum opulentiâ. Unde Statius l. 4. Sylv. 6. v. 1.
Forte remittentem curas, Phoeboque levatum
Pectora, cum patulis tererem vagus otia Septus,
Iam moriente die.
Vide quoque Martial. l. 9. Epigr. 60. Lucan. Pharsal. l. 1. et 7. Iuv. Sat. 6. Ovid. Fast. l. 1. etc. ut et supra, in voce Ovilia. Addam hic saltem, cum Tito imperante Roma continuos tres dies totidemque noctes flagraret, inter alia τὰ Σεπτὰ numerari Dioni, quae postmodum Adrianus instauravit. Spartian. in eo, c. 19. Romae instauravit Pantheum, Septa, basilicam Neptuni etc. Sed et Septa Latinis in lusu Latrunculorum dicti sunt loculi lineis distincti, in quibus calculi statuebantur, Graecis Χαρακώματα; item in resterarum lusu lineae seu scripta, per quae currebant calculi. aliter, capsi, carceres, mandrae etc. quas voces vide, ut et supra in voce Sepes, nec non infa Septum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Septa — (lat.), 1) allerlei durch eine Mauer, od. einen Zaun eingeschlossene Orte, wie Gärten, Thiergärten etc.; 2) in Rom die abgesonderten u. durch Breter unterschiedenen Plätze, worin das Volk bei den Comitien seine Stimme abgab; sie hießen wegen der… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Septa — Septa, lat., Einzahl septum, mit Zäunen oder Mauern umschlossene Räumlichkeiten …   Herders Conversations-Lexikon

  • septa — [sep′tə] n. alt. pl. of SEPTUM …   English World dictionary

  • septa- — erron. form of septua …   Useful english dictionary

  • SEPTA — Infobox Public transit name=SEPTA (Southeastern Pennsylvania Transportation Authority) imagesize=100px locale=Delaware Valley transit type=InterurbanRegional railRapid transitTramTransit bus system length= lines= stations= ridership=… …   Wikipedia

  • SEPTA — Southeastern Pennsylvania Transportation Authority Basisinformationen Unternehmenssitz Philadelphia, PA Webpräsenz septa.org …   Deutsch Wikipedia

  • SEPTA — Un train de la SEPTA La Southeastern Pennsylvania Transportation Authority (SEPTA) (français : « Régie des transports du sud est de la Pennsylvanie ») est une compagnie de transport de droit public qui dessert 3,8 millions d… …   Wikipédia en Français

  • Septa — Septum Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom …   Wikipédia en Français

  • Septa — Septum Sep tum, n.; pl. {Septa}. [L. septum, saeptum, an inclosure, hedge, fence, fr. sepire, saepire, to hedge in, inclose.] 1. A wall separating two cavities; a partition; as, the nasal septum. [1913 Webster] 2. (Bot.) A partition that… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • septa — Plural of septum. [L.] intra alveolar s. SYN: interradicular s. of maxilla and mandible, under septum. * * * septa pl of SEPTUM * * * sep·ta (sepґtə) [L.] plural of septum …   Medical dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”